monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 125, 6
Homo autem qui semper cum dolore iniquitates suas deserit, ita quod non vult in sordida peccata saepius demergi, non est praedicto modo ligandus, sed in doloribus suis unguendus in quocunque loco sit. Magnus enim medicus vigilantes suscitat, et dormientes corripit, et in malis suis perseverantes occidit. Ideo, o tu modice, in his duabus partibus provide quae sit necessaria necessitas.