monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 125, 4
Spiritus veritatis in mystico dono suo dicit: Hominem in se vulnera habentem et ea cum oleo aspergentem, sed tamen infusum vinum in vulneribus suis sustinere non valentem, medicus frequenter cum misericordia ungat, nec fetentem livorem in illo esse sinat, quia lepra per summum medicum abstergitur, ubi se homo sacerdoti ostendit. Multi autem veniunt ad me, cum verbositate mentis suae, volentes sciscitari cum videntibus oculis quae sit salus vulnerum suorum, et nolunt me tangere per linguam suam in diversis verbis sudantem.