monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 125, 2
Videtur enim mihi quod vos cum Petro voce David dicere possitis: Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentiam Domini . Per illam itaque piae divinitatis clementiam, quae sacri vestri pectoris intima clarissimis suis radiis inusitato modo perlustravit, vos obnixe deprecor ut vestra oratione me miserum peccatorem adiuvare velitis. Rogo etiam ut per consolationem divinam, quoniam supernae visioni frequenter innixa estis, mihi consolatoria verba rescribatis, et quomodo his praeesse possim quos sub regimine sacerdotii regere debeo, benigne insinuetis. Valete.