monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 125, 1
Etsi oculis corporalibus vos raro conspiciam, illa tamen nostrae animae admiranda potentia, quae imaginatio dicitur, quotidie vultus vestri serenitatem mihi repraesentat, et iucunda vestri recordatione laetificat, et ad Dei laudem me excitat, qui in diebus nostris dignatus est manifesta ostensione atque evidenti exemplo per vos declarare, quod sacra Scriptura quotidie recolit, hoc scilicet quomodo Spiritus sanctus castarum lumen animarum in antiquis Patribus atque in sanctis Dei apostolicis hominibus indoctis mirabiliter locutus sit.