monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 105, 2
Quomodo tu, dilecta Christi, charitatem haberes, si compati infirmitatibus aliorum detrectares? Sim ergo tuae sanctitati commendata, et sorores quae mihi commissae sunt, et ora ut pes noster stet in via recta, ut gradientes perfecte, diem attingamus laetitiae. Interpella eum qui nos abscondit in abscondito faciei suae a conturbatione hominum, ut nos protegere dignetur in tabernaculo suo a contradictione linguarum, detque velle et posse quae praecipit, qui veritatem in saeculum custodit.