monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 95, 8
Haec namque spes Ecclesiae est, quod ipsa oculata fiat, et spes ista secura est, quatenus dolor diu maneat, in quo plurimae congregationes spiritualium commovebuntur, plurimae quoque destruentur. Ego vero auroram sicut splendorem in te video, quod studium in bona voluntate bonorum operum in te est. Turbinem quoque propter has et alias vicissitudines in te discurrentem, qui aliquando splendorem in te obnubilat. Hoc minue, et fiduciam habe, quod in Deo finiaris et in aeternum vives.