monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 95, 5
In visione qua ab infantia mea vigilanti oculo in spiritu meo vidi; per aliam viam quam in hoc saeculo nata sim in altum aspexi, et haec verba ad te dicere vidi et audivi: Mens tua aratro similis est, quod dura, aspera ac mollia evertit et dividit. Tu enim cognoscere, evertere ac dividere illa attendis, quae in tanta duritia sunt, quod ea perfringere non potes, et quae in tanta asperitate sunt, quod te vulnerarent si ea tangeres, et quae in tanta mollitie sunt, quod ea contereres, si illa dire et aspere tangere velles.