monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 95, 2
Igitur quoniam Ecclesia in apostolica dignitate et nomine claudicat, et ad quod caput suum respiciat veraciter ignorat, quia quisque vagus inde exemplum sumens religionem bonae conversationis abhorret, hi qui Spiritu Dei aguntur, non minime sollicitantur quis finis eorum in voluntate Dei esse debeat. Quapropter inito bono consilio ad vos confugio, simulque efflagito ut quidquid Spiritu sancto edocta de hoc vel de meipso sentiatis, mihi rescribere velitis.