monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 86, 6
Terra quae dura et lapidea est vix aratro scinditur, sed bona et mollis terra in gaudio colitur, et in utraque parte Deus verax est; durum et asperum hominem cum labore frangit, sed suavem et benevolum amplectitur osculo charitatis, qui omnia bona opera libenter adimplet, et gratia Dei quae omnia dura et benevola pro sole iustitiae perfundit, omnes qui ad ipsum per suspiria cordis clamant eum sciendo audit: quia sicut Deus solem constituit ut omnem terram illuminet, nec tenebras sustineat, ita possibilitas Dei per gratiam suam hanc recusat duritiam, ne illi respondeat qui ipsum vocat.