monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 72, 4
Hinc est quod ad te ancillam et familiarem Christi confugit, habens fiduciam quod meritis et orationibus tuis obtineas apud Deum, ut possit adhuc fecundari, et benedictum fructum ventris in prolis procreatione exhibere Christo. Inde est, quod nos ab ipsa et a marito eius rogati, rogamus te, ut in hac petitione pro ipsis stes apud Deum, et quod desiderant mereantur obtinere.