monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 69, 1
Quoniam in tribulationum procellis portum salutarem omnibus ad te confugientibus gratia Dei te donavit, idcirco et nos periclitantes, manus ad te supplices extendere non dubitamus. Praesenti igitur litterarum cautione tibi insinuamus, quod ecclesiam nostram, quae per Dei misericordiam annis multis in magno honore habita est, iam peccatis nostris exigentibus, detestandus infamiae rumor asperserat. Nam quidam ex nostris incentores malorum, suggerente eis, qui bonis semper infestus est, diabolo, domum nostram, nos et totum conventum qua possunt perturbatione gravare non desinunt; et ut totum concludamus, egerat hoc effrenata eorum superbia, ut universi peccata nostra latentia iam patuisse dicant.