monumenta.ch > Hildefonsus Toletanus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildefonsus Toletanus, Epistolae, p1, 1, 1
Cum a vobis remeans ad ovilis crediti loca redissem, ita laboris magnitudine fessus, et vi lassitudinis resolutus degebam in cellula mea, ut nulla valetudo sineret vel ad sacrum officium properare: tandem cum tractatu mentis quaererem quod adiumentum meo labori prodesset, illico memoratus sum vestri muneris: quod cum ardua intentione percurrerem, ac mentis acie defixa, universa quae in morem pigmentorum redolentia exstabant, saporare conarer, ita diffugit a me quidquid languidum, quidquid detritum, quidquid erat adversa valetudine anxium, ut in robur plenae incolumitatis exsurgens, valenter ad gremium piae et sanctae matris Ecclesiae cucurrerim, atque unigenito Domino et Redemptori nostro Iesu Christo Dei Filio gratias retulerim, quod ita vobis inspirationis suae flatu vivifico in arcano pectoris insufflaverit, sanctique Spiritus unctione ad universa de se dicenda instruxerit, et quam decenter Novi ac Veteris Instrumenti series Incarnationis, seu Nativitatis dominicae mysteria continebat, tam evidenter vos earumdem Scripturarum vestem expandere fecerit, atque, ut ita dicam, ea quae opaca videbantur pro sui quantitate mysterii, luce clarius manifesta ac nota pusillis et magnis effecerit: ita ut ex hoc hebetescat Iovinianus, dissipetur Helvidius, simulque et incredulus ac mente perfidus decidat Iudaeus.