monumenta.ch > Hilarus papa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hilarus papa, Epistolae, p12, p1, 1
Ei qui nunc Ecclesiae Narbonensi praesidere permittitur, ordinandorum episcoporum, ob haec quae prave facta sunt, sustulimus potestatem, quam ita ad fratrem et coepiscopum nostrum Constantium Uceticae Ecclesiae antistitem, quia aevo honoris primas esse dicitur, pertinere censuimus, ut si superstite Herme episcopo defunctus fuerit, illum haec cura respiciat, quem repererit episcopalis ordo primatem.