monumenta.ch > Hilarus papa > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hilarus papa, Epistolae, p12, p0, 14
De quibus praesidente fratrum numeroso concilio, et ex diversis provinciis ad diem natalis nostri in honorem beati Petri apostoli per Dei gratiam congregato, praesidentibus fratribus et coepiscopis nostris Fausto et Auxanio, atque agentibus plurimis, quae vigorem respiciunt auctoritatemque iudicii, id a nobis pacis est amore constitutum, ut in sententia, quam sub adversione utriusque legationis inde directae, Christo Domino nostro inspirante, protulimus, neque caritas evangelicae indulgentiae, neque apostolicae virga defuerit disciplinae.