monumenta.ch > Augustinus > . 3 > 3. 5 > 365 > 63 > 45 XXX > 226 > 210 > 39 XXVIII > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 14, 1
(-Vers. 1.) Statimque cum aperuisset ostia, aspiciens rex super mensam , exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te ullus dolus. Hoc quod Scriptura nunc dicit: Exclamavit voce magna, quia de idololatra et ignorante Deum, dicitur, videtur observationem nostram subvertere, qua dudum asseruimus vocem magnam in sanctis tantum reperiri.