monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > sectio 21
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 13, 21
Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne quasi sancti laudant Deum: non quia liberata est de manu presbyterorum Susanna, hoc enim non satis laudabile est, nec magni discriminis, si non esset liberata, sed quia non est inventa in ea res turpis.