monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 13, 19
Exclamavit autem omnis synagoga voce magna, et benedixerunt Deum qui salvat sperantes in se, etc. Si interfecit eos omnis synagoga, videtur illa opinio refutari , de qua supra diximus, secundum Ieremiam , quod ipsi essent presbyteri Abab et Sedecias: nisi forte hoc, quod scriptum est: Interfecerunt eos, sic interpretemur pro eo, quod est, regi Babylonis occidendos tradiderunt.