monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 13, 17
Dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi. Qui ait sub schino, dixitque ei Daniel: Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium. Et post modicum alter senior ait, sub prino, dixitque ad eum Daniel: Recte mentitus et tu in caput tuum. Manet autem Angelus Dei gladium habens ut secet te medium. Quia Hebraei reprobant historiam Susannae, dicentes eam in Danielis volumine non haberi, debemus diligenter inquirere nomina, σχίνου καὶ πρίνου, quae Latini ilicem et lentiscum interpretantur, si sint apud Hebraeos, et quam habeant etymologiam, ut a σχίνω, scissio, et a πρίνω, sectio, sive serratio dicatur lingua eorum.