monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 13, 15
Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri iunioris. Quo sermone ostenditur, non intrasse in Danielem Spiritum sanctum: sed eum qui erat in illo, et quiescebat propter aetatis infirmitatem, nec sua poterat opera demonstrare, data occasione pro sancta femina a Domino suscitatum.