monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 13, 13
Et exclamavit voce magna Susanna, etc. Magna vox erat, non aeris percussione, et clamore faucium, sed pudicitiae magnitudine, per quam clamabat ad Dominum. Unde et sancta Scriptura in exclamatione seniorum non apposuit magnam vocem. Sequitur enim: Clamaverunt et senes adversum eam.