monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 13, 11
Sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. In Graeco non habet, αἰρετώτερον, id est, melius, sed αἰρετὸν, quod bonum interpretari possumus. Unde eleganter non dixit: Melius mihi est incidere in manus iniquorum presbyterorum, quam peccare in conspectu Domini: ne videretur comparatione peccati, quod non erat bonum, hoc appellare melius. Sed bonum est, inquit, mihi non facere malum, et incidere in manus vestras, ne peccem in conspectu Domini.