monumenta.ch > Ivo Carnotensis > bnf10341.180 > sectio 34 > sectio 30 > sectio 10
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 13, 10
Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non, etc. Peccatum mortem vocat. Sicut ergo ei qui facit adulterium, mors est adulterium: sic omne peccatum quod ducit ad mortem, mors appellandum est. Et toties mori credimur, quoties peccamus ad mortem. Unde econtrario toties resurgimus et vivificamur, quoties vitae digna opera facimus.