monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 13, 9
Ingemuitque Susanna et ait: Angustiae mihi sunt undique. Qui ad summitatem perfectae virtutis venerit, numquam dicit sibi imminere discrimen, si adulterorum manus non effugerit, dicentium: Assentire nobis, et commiscere nobiscum. Alioquin, et si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis, et hac de causa dimiseris puellas a te. Humanae quippe fragilitatis est, mortem timere, quae infertur pro iustitia: nisi forte angustiam interpretabimur, non imminentis mortis, sed opprobrii et ignominiae, qua perfundenda erat illis accusantibus atque dicentibus: Fuit cum illa iuvenis, et idcirco dimisit puellas.