monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 13, 8
Et ecce Susanna inambulabat, iuxta consuetudinem. Ante iam dictum est quod facto mane inambularet Susanna. Nec incongruum est ad placandos eos qui omnium quae gerimus de Scripturis sanctis quaerunt exempla, hunc inambulandi locum assumere: quod recte quis ad vegetandum corpusculum deambulet. Quem locum, inquit, de Septuaginta editione nunc posui: quo dicto Origenes ostendit caetera se non iuxta Septuaginta interpretes disseruisse.