monumenta.ch > Hieronymus > csg48.320 > sectio 63 > sectio 6
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 13, 6
Et exarserunt in concupiscentiam eius, et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent coelum, neque meminissent iudiciorum iustorum. Quod Graeci vocant πάθος, nos perturbationem magis quam passionem rectius interpretamur. Haec igitur perturbatio, et cupido libidinis titillavit, immo percussit corda seniorum.