monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.409 > sectio 174 > sectio 74 > sectio 12 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 13, 4
Et constituti sunt duo senes de populo iudices in anno illo. Referebat Hebraeus istos esse Ahab et Sedeciam , de quibus scribit Ieremias: Faciat te Dominus sicut Ahab et Sedeciam, quos frixit rex Babylonis in igne, propter iniquitatem quam fecerant in Israel, et adulterarant uxores civium suorum .