monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 86 > sectio 19 > sectio 29 > sectio 24
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 12, 24
Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, dies supra numerum praefinitum quadraginta quinque praestolatur: quibus est Dominus atque Salvator in sua maiestate venturus. Quare autem post interfectionem Antichristi, quadraginta quinque dierum silentium sit, divinae scientiae est: nisi forte dicamus: Dilatio regni sanctorum, patientiae comprobatio est.