monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 12, 19
Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi quid erit post haec? Et ait: Vade, Daniel, quia clausi signatique sunt sermones usque ad tempus consummationis. Eligentur et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi, et impie agent impii: neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent. Vult propheta intelligere quod viderat, immo quod audierat, et futurorum cupit cognoscere veritatem.