monumenta.ch > Augustinus > 15 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 12, 10
Sin autem dederint illud homini scienti litteras, et dixerint. Lege librum: Respondebit, non possum legere: signatus est enim . Et in Apocalypsi Ioannis liber videtur signatus sigillis septem intus et foris. Cumque nullus posset signacula illius solvere, ait Ioannes: Flebam nimis. Et venit ad me vox dicens: Ne plores: Ecce vicit teo de tribu Iuda radix David, aperire librum, et solvere signacula eius . Librum autem illum potest solvere qui Scripturarum sacramenta cognovit, et intelligit aenigmata, et verba tenebrosa propter mysteriorum magnitudinem, et interpretatur parabolas, et occidentem litteram transfert in spiritum vivificantem.