monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 12, 9
Quod autem ait: Pertransibunt, id est, percurrent plurimi, multorum significat lectionem. Solemus enim dicere: percurri librum, pertransivi historiam. Quod quidem et Isaias de obscuritate sui voluminis loquitur: Et erunt sermones libri istius, quasi verba voluminis signati, quod si dederint homini nescienti litteras, dicentes ei, lege: respondebit, nescio litteras.