monumenta.ch > Hieronymus > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 104
In isto tantum loco apud Hebraeos scribatur quidem PHE, sed legatur P. Quod autem Antichristus veniat usque ad summitatem montis sancti et inclyti, et ibi pereat, Isaias plenius loquitur: Praecipitabit Dominus in monte sancto faciem dominatoris tenebrarum super omnes gentes, et eum qui dominatur cunctis populis, et unctionem quae uncta est contra universas nationes.