monumenta.ch > Hieronymus > sectio 100

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 100
Nostri autem extremum Visionis huius capitulum super Antichristo sic exponunt, quod pugnans contra Aegyptios Libyasque, et Aethiopias, et tria cornua de decem cornibus conterens, auditurus sit de Aquilonis et de Orientis partibus adversum se bella consurgere, quod veniens cum magna multitudine, ut conterat et interficiat plurimos, figat tabernaculum suum in Apedno iuxta Nicopolim, quae prius Emmaus vocabatur: ubi incipiunt Iudaeae provinciae montana consurgere. Denique inde se erigens usque ad montem Oliveti, Ierosolymorum regio ascenditur; et hoc esse quod nunc Scriptura dicit: Et cum fixerit tabernaculum suum in montanae provinciae radicibus inter duo maria, mare videlicet quod nunc appellatur Mortuum ab Oriente, et mare Magnum in cuius littore Caesarea, Ioppe, Ascalon, et Gazae sitae sunt. Tunc veniet usque ad summitatem montis eius, hoc est, montanae provinciae, id est, verticem montis Oliveti, qui inclytus vocatur, quia ex eo Dominus atque Salvator ascendit ad Patrem, et nullus Antichristo poterit auxiliari, contra se Domino saeviente.