monumenta.ch > Hieronymus > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 99
Haec quae manifesta sunt praeterit, et de Iudaeis asserit prophetari, quos usque hodie servire cognoscimus. Et dicit eum qui sub nomine Danielis scripsit librum, ad refocillandam spem suorum fuisse mentitum. Non quo omnem historiam futuram nosse potuerit, sed quo iam facta memoraret; et in ultimae visionis calumniis immoratur, flumina ponens pro mari, et montem inclytum et sanctum Apedno , quem ubi legerit, nullam potest proferre historiam.