monumenta.ch > Hieronymus > sectio 97

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 97
Et veniet, inquit, usque ad summitatem ipsius montis, in Elimaide provincia, quae est ultima Persarum ad Orientem regio; ibique volens templum Dianae spoliare, quod infinita donaria habebat, fugatus a barbaris est, qui mira veneratione fanum illud suspiciebant, et mortuus est moerore consumptus in Tabes, oppido Persidis.