monumenta.ch > Hieronymus > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 95
Confestimque perget ad Artaxiam regem Armeniae, qui de Orientis partibus movebitur, et interfectis plurimis de eius exercitu, ponet tabernaculum suum in loco Apedno, qui inter duo latissima situs est flumina, Tigrim, et Euphratem. Cumque hucusque processerit, in quo monte inclyto sederit et sancto, dicere non potest: quamquam inter duo maria eum sedisse, probare non potest, et stultum sit duo Mesopotamiae flumina, duo maria interpretari.