monumenta.ch > Hieronymus > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 94
Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone. Et veniet in multitudine magna, ut conterat et interficiat plurimos. Et figet tabernaculum suum in Apedno: inter duo maria super montem inclytum et sanctum, et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. Et in hoc loco Porphyrius tale nescio quid de Antiocho somniat: Pugnans, inquit, contra Aegyptios, et Libyas Aethiopiasque pertransiens, audiet sibi ab Aquilone et ab Oriente praelia concitari, unde et regrediens capiet Aradios resistentes, et omnem in littore Phoenicis vastabit provinciam.