monumenta.ch > Lucanus > sectio 161 > sectio 93
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 93
Antiochus enim Libyam quam plerique Africam intelligunt, Aethiopiamque non tenuit: nisi forte quia in ipso climate sunt provinciae Aegypti, et longe per deserta vicinae, captis Aegyptiis, etiam istae provinciae conturbatae sunt. Unde non dicit, quod ceperit eas: sed per Libyas Aethiopiasque transierit.