monumenta.ch > Hieronymus > csg68.383 > sectio 3 > sectio 91
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 91
Hae autem solae salvabuntur de manibus eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon. Antiochus, aiunt, festinans contra Ptolemaeum regem Austri, Idumaeos, et Moabitas, et Ammonitas qui ex latere Iudaeae erant, non tetigit: ne occupatus alio praelio, Ptolemaeum redderet fortiorem. Antichristus quoque Idumaeam, et Moabitas, ac filios Ammon, id est, Arabiam relinquet intactam: quia illuc Sancti ad deserta confugient.