monumenta.ch > Hieronymus > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 89
Et haec Porphyrius ad Antiochum refert: quod undecimo anno regni sui rursus contra sororis filium Ptolemaeum Philometorem dimicaverit. Qui audiens venire Antiochum, congregavit multa populorum millia. Sed Antiochus quasi tempestas valida in curribus, et in equitibus, et in classe magna ingressus sit terras plurimas, et transeundo universa vastaverit: veneritque ad terram inclytam, id est, Iudaeam, quam Symmachus terram fortitudinis interpretatus est: pro qua Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit SABAI : et arcem munierit de ruinis murorum civitatis, et sic perrexerit in Aegyptum.