monumenta.ch > Hieronymus > sectio 88

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 88
Et in tempore praefinito praeliabitur adversum eum rex Austri: et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna: et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. Et introibit in terram gloriosam, et multi corruent. Pro quo interpretatus est Symmachus: et multa millia corruent: Theodotio, et multi infirmabuntur. Multas autem corruere iuxta Aquilam, vel urbes, vel regiones, vel provincias intellige.