monumenta.ch > Hieronymus > sectio 87

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 87
Quem cum illis ostenderit, et adorandum esse persuaserit: tunc dabit deceptis honorem, et gloriam plurimam, et faciet caeteris, qui in Iudaea fuerint dominati, et pro praevaricatione possessiones dividet, et dona distribuet. Antichristus quoque multa deceptis munera largietur, et terram suo exercitui dividet: quosque terrore non quiverit, subiugabit avaritia.