monumenta.ch > Lucanus > sectio 122 > sectio > sectio 14 > bbb207.11r > sectio 58 > sectio 86
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 86
Legimus enim Antiochum idolorum Graeciae habuisse cultum, et Iudaeos atque Samaritas ad venerationem suorum deorum compulisse. Necnon et hoc quod infert, et faciet ut muniat MAOZIM cum deo alieno quem cognovit: et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito, Theodotio interpretatus est: Et aget haec ut muniat praesidia cum deo alieno: et cum eis ostenderit, multiplicabit honorem, et dominari eos multis faciet, et terram dividet gratis. Pro praesidiis, confugia interpretatus est Symmachus: quod Porphyrius ita edisserit: faciet haec omnia ut muniat arcem Ierusalem, et in caeteris urbibus ponat praesidia, et Iudaeos doceat adorare Deum alienum: haud dubium quin Iovem significet.