monumenta.ch > Augustinus > 18 XI > 13 VIII > bavPal.lat.1729.57 > 19 XI > sectio 13 > sectio 17 > csg46.179 > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 85
Deum MAOZIM ridicule Porphyrius interpretatus est, ut diceret in vico Modin, unde fuit Mathathias, et filii eius, Antiochi duces, Iovis posuisse statuam: et compulisse Iudaeos, ut ei victimas immolarent, id est, deo Modin. Quod autem sequitur, et deum quem ignoraverunt patres eius, colet, hoc magis Antichristo quam Antiocho convenit.