monumenta.ch > Hieronymus > sectio 84

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 84
Si legerimus, et intellexerimus ἀπὸ κοινοῦ, et super concupiscentiam feminarum non intelliget, de Antichristo facilior interpretatio est: quod ideo simulet castitatem, ut plurimos decipiat. Sin autem ita legerimus, et super concupiscentiam feminarum, ut subaudiatur erit, Antiochi personae magis coaptabitur, qui luxuriosissimus fuisse dicitur, et in tantum dedecus per stupra et corruptelas venisse regiae dignitatis, ut mimis quoque et scortis publice iungeretur, et libidinem suam, populo praesente, compleret.