monumenta.ch > Hieronymus > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 81
Siquidem Polybius et Diodorus qui Bibliothecarum scribunt historias, narrant eum non solum contra Deum fecisse Iudaeae, sed avaritiae facibus accensum, etiam templum Dianae in Elimaide, quod erat ditissimum, spoliare conatum: oppressumque a custodibus templi et vicinis circum gentibus, et quibusdam phantasiis atque terroribus versum in amentiam, ac postremum morbo interiisse, et hoc ei accidisse commemorant, quia templum Dianae violare conatus sit. Nos autem dicimus, etiamsi acciderit ei, ideo accidisse, quia in sanctos Dei multam exercuerit crudelitatem, et polluerit templum eius.