monumenta.ch > Hieronymus > sectio 77
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 77
Hebraeorum quidam haec de Severo, et Antonino principibus intelligunt, qui Iudaeos plurimum dilexerunt. Alii vero de Iuliano imperatore: quod quando oppressi fuerint a Caio Caesare, et in captivitatis angustiis multa perpessi, ille consurgat, Iudaeos amare se simulans, et in templo eorum immolaturum se esse promittens: in quo parvam spem auxilii habebunt, et applicabuntur illis gentilium plurimi, non in veritate, sed in mendacio.