monumenta.ch > Cassiodorus > 20 > sectio 61 > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 76
Haec, ait, omnia idcirco sunt facta, ut probentur et eligantur sancti, et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia in aliud tempus erat dilata victoria. Sub Antichristo parvum auxilium nostri intelligi volunt, quia congregati sancti resistent ei, et utentur auxilio parvulo, et postea de eruditis corruent plurimi. Et hoc fiet, ut quasi conflentur in fornace, et dealbentur, et eligantur donec veniat tempus praefinitum, quia vera victoria in adventu Christi erit.