monumenta.ch > Hieronymus > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 73
Et docti in populo docebunt plurimos, et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. Quanta Iudaei ab Antiocho passi sunt, Machabaeorum libri referunt, et triumphi eorum testimonio sunt: qui pro custodia legis Dei, flammas, et gladios, et servitutem, et rapinas, et poenas ultimas sustinuerunt.