monumenta.ch > Lucanus > sectio 944 > bnf2777.24 > bnfGrec107.789 > bnf11947.41 v > sectio 623 > sectio > sectio 1030 > sectio > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 70
Post multa, inquit, tempora de ipsis Romanis, qui Ptolemaeo venere auxilio, et Antiocho comminati sunt, consurget rex Vespasianus, surgent brachia eius, et semina, Titus filius cum exercitu, et polluent sanctuarium, auferentque iuge sacrificium, et templum tradent aeternae solitudini. SIIM, quippe et CHETHIM quos nos trieres et Romanos interpretati sumus, Hebraei Italos volunt intelligi atque Romanos.