monumenta.ch > Hieronymus > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 68
Volunt autem eos significari qui ab Antiocho missi sunt post biennium quam templum exspoliaverat, ut tributa exigerent a Iudaeis, et auferrent cultum Dei, et in templo Ierusalem, Iovis Olympii simulacrum et Antiochi statuas ponerent, quas nunc abominationem desolationis vocat, quando ablatum est holocaustum, et iuge sacrificium.